skip to main content

K epistolografii Václava z Rovného

HEJNIC, JOSEF

Listy filologické, 1974-01, Vol.97 (2), p.68-72 [Periódico revisado por pares]

Academia, nakladatelství Československé akademie věd

Texto completo disponível

Citações Citado por
  • Título:
    K epistolografii Václava z Rovného
  • Autor: HEJNIC, JOSEF
  • É parte de: Listy filologické, 1974-01, Vol.97 (2), p.68-72
  • Descrição: Venceslaus Rovnensis Petri IV. de Rosenberg († 1523) cancellarius cum inter viros doctos Bohemiae iampridem numeratus esset, tamen eius monumenta litteraria adhuc desiderabantur. Versus enim aliquot, quos Venceslai manu exaratos esse scimus, Musa pedestri compositos esse nemo est, qui infitietur. Quae fontium historicum egestas paulatim sublevari coepta est, cum epistula innotuisset (cf. J. Hejnic, Jihočeský sborník historický 42, 1973, p. 56 sq.), quam Venceslaus de Rovné a. 1496 Aprili mense exeunte ad amicos mitteret hortatus, ut Martini Mareš affinis primitias in ecclesia Crumloviensi 1. Maii peragendas praesentia sua exornarent. Hac commentatione litterae nuper repertae adducuntur, quas Venceslaus de Rovné anno 1508 ineunte iuveni cuidam mittebat, cum ab eo de obitu filii sui Udalrici, qui cum aliis scholaribus Crumloviensibus aut in Austria aut in Italia scholas frequentaret, certior factus fuisset. Si de verborum copia utriusque epistulae quaesiveris, non dubitabis, quin Venceslaus de Rovné auctores optimae aetatis cum patribus ecclesiasticis nec non cum renatae humanitatis Latinitate miro modo commiscuerit.
  • Editor: Academia, nakladatelství Československé akademie věd
  • Idioma: Tcheco

Buscando em bases de dados remotas. Favor aguardar.